Latin · ~6 min
1.23 to 1.24
Iacobus de Voragine, De Sancto Andrea Apostolo 1.23-24
Not analysed yet
Refert nuntius, quod responderat peregrinus, et ecce omnes responsionem eius mirabiliter approbant et magnifice sapientiam eius laudant. Tunc illa iterum dixit: "Fiet ei tertia quaestio gravissima et occulta et ad solvendum difficilis et obscura, ut sic eius sapientia tertio comprobetur et dignus sit, ut ad mensam episcopi merito admittatur. Quaeratur ab eo, quanti spatii sit a terra usque in coelum." Requisitus de hoc peregrinus nuntio dixit: "Vade ad eum, qui te misit ad me et de hoc diligenter percunctare. Ipse enim melius me hoc novit et ideo tibi de hoc melius respondebit. Nam ipse illud spatium mensuravit, quando de coelo in abyssum cecidit. Ego autem de coelo numquam cecidi et illud spatium numquam mensuravi. Non enim est mulier, sed diabolus, qui se posuit in similitudinem mulieris." Audiens hoc nuntius vehementer expavit et ea, quae audierat coram omnibus recitavit. Mirantibus itaque omnibus et stupentibus diabolus,antiquus hostis, de medio eorum evanuit. Episcopus autem rediens ad se redarguit amare semet ipsum et de perpetrata culpa veniam lamentabiliter precabatur, misitque nuntium, ut peregrinus introduceretur, sed nequaquam amplius invenitur. Tunc eplscopus populum convocavit et iis evidenter exposuit ordinem gestae rei praecepitque, ut omnes ieiuniis et orationibus insisterent, si forte Dominus revelare alicui dignaretur, quisnam ille peregrinus fuerit, qui eum a tanto periculo liberavit. Revelatum autem est illa nocte episcopo, quod beatus Andreas fuerit, qui pro liberatione ipsius se posuerit in habitu peregrini. Coepit igitur episcopus in devotione Sancti Andreae magnifice crescere ac eum exinde in reverentia plus habere.