# De Sancto Andrea Apostolo 1.7-9

Iacobus de Voragine, De Sancto Andrea Apostolo, 1.7 to 1.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-de-voragine/de-sancto-andrea-apostolo/1.7

Cum autem esset apostolus in civitate Nicaea, dixerunt ei cives, quod extra civitatem secus viam septem daemones erant, qui praetereuntes homines occidebant. Quibus ad iussum apostoli ante populum in specie canum venientibus praecepit, ut illuc irent, ubi nulli hominum nocere possent. Qui statim evanuerunt. Illi autem homines hoc viso fidem Christi receperunt. Et cum venisset ad portam alterius civitatis, ecce quidam iuvenis mortuus ferebatur. Quaerente apostolo, quid ei accidisset, dictum est ei, quod septem canes venerunt et eum in cubiculo necaverunt. Et lacrimans apostolus ait: "Scio, Domine, quod fuerunt daemones, quos a Nicaea urbe repuli." Dixitque patri: "Quid dabis mihi, si suscitavero filium tuum" Cui ille: "Nil carius ego possidebam, ipsum ergo tibi dabo." Et facta oratione surrexit et apostolo adhaesit. Cum quidam viri numero quadraginta ad apostolum navigio venirent, ut ab eo fidei doctrinam reciperent, ecce a diabolo mare concitatur et omnes pariter submerguntur. Cum autem eorum corpora ad litus delata fuissent, ante apostolum deportantur et ab eo continuo suscitantur. Qui omnia, quae sibi acciderunt, narraverunt. Unde in quodam hymno ipsius legitur: "Quaternos iuvenes submersos maris fluctibus vitae reddidit usibus." Beatus igitur Andreas in Achaia consistens totam cum ecclesiis implevit et plurimos ad fidem Christi convertit. Uxorem quoque Aegeae proconsulis fidem Christi docuit et sacro baptismatis fonte ipsam regeneravir. Audito hoc Aegeas Patras civitatem ingreditur compellens Christianos ad sacrificia idolorum, cui occurrens Andreas dixit: "Oportebat, ut tu, qui iudex hominum esse meruisti in terris, iudicem tuum, qui in coelis est, agnosceres et agnitum coleres et colendo animum a falsis diis penitus revocares." Cui Aegeas: "Tu es Andreas, qui superstitiosam praedicas sectam, quam Romani principes nuper exterminare iusserunt." Ad quem Andreas: "Romani pnncipes nondum cognoverunt, quomodo filius Dei veniens docuerit idola esse daemonia, quae hoc docent, unde offendatur Deus, ut offensus ab iis avertatur et aversus non exaudiat et non exaudiendo ipsi a diabolo captiventur et captivati tamdiu deludantur, donec nudi de corpore exeant nihil secum praeter peccata portantes." Cui Aegeas: "Ista vana Iesus vester praedicans crucis patibulo est affixus." Cui Andreas: "Pro restauratione nostra, non pro culpa sua crucis patibulum sponte suscepit." Ad quem Aegeas dixit: Cum a suo discipulo fuerit traditus et a Iudaeis tentus et a militibus crucifixus - quomodo tu dicis eum sponte crucis subiisse supplicium!"

---

Iacobus de Voragine, De Sancto Andrea Apostolo. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/voragine/andrea.shtml.
