Latin
1.1 to 1.4
Iacobus de Voragine, De Sancto Antonio 1.1-4
Not analysed yet
Antonius cum XX esset annorum et audiret legi in ecclesia: "Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus", omnia sua vendens, pauperibus erogavit et eremiticam vitam duxit. Vir innumerabilia daemonum tentamenta sustinuit. Quadam vice dum spiritum fornicationis virtute fidei superasset, diabolus in specie pueri nigri ante eum prostrans apparuit et se ab eo victum confessus est. Nam et hoc precibus impetravit, ut videret fornicationis daemonem iuvenibus insidiantem. Quem cum in praedicta forma vidisset, dixit: "Vilissima mihi apparuisti specie, te ultra non timebo. Alia vice dum in quodam tumulo latitaret, multitudo daemonum eum adeo laceravit, quod minister eius quasi mortuum eum propriis umeris asportaret. Cumque eum omnes, qui convenerant, quasi mortuum plorassent, dolentibus cunctis subito Antonius reviviscit et a ministro ad praedictum tumulum se iterum portari fecit. Qui cum ibi ex dolore vulnerum prostratus iaceret, ex virtute animi ad conflictum daemones excitabat. Tunc illi in formis variis ferarum apparuerunt et eum iterum dentibus, cornibus et unguibus crudelissime laceraverunt. Tunc subito splendor mirabilis ibi apparuit et daemones cunctos fugavit. Antonius autem continuo sanatus est. Ibique Christum adesse intellegens ait:" Ubi eras, bone Iesu! Ubi eras! Quare non a principio fuisti hic, ut me adiuvares et vulnera mea sanares!" Cui Dominus: "Antoni, hic eram, sed exspectabam videre certamen tuum: Nunc autem, quia viriliter dimicasti, in toto orbe te faciam nominare. Tanti autem fervoris erat, quod, cum Maximianus imperator Christianos occideret, ipse martyres sequebatur, ut cum iis martyr fieri mereretur, et vehementer tristabatur, eo quod sibi martyrium non daretur. Cum autem in alteram eremum pergeret, argenteum discum reperit et intra se sic dicere coepit: "Unde hic argenteus discus, ubi hominum vestigia nulla videntur! Si enim viatori cecidisset, utique prae sui magnitudine latere non posset. Hoc, diabole, artificium tuum est, voluntatem tamen meam numquam potens immutare." Et hoc dicens, discus ut fumus evanuit. Postmodum ingentem massam veri auri reperit, sed ut incendium, aurum fugit, sicque ad montem fugiens XX annis ibi permansit innumeris coruscans miraculis.