# De Sancto Antonio 1.13-17

Iacobus de Voragine, De Sancto Antonio, 1.13 to 1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-de-voragine/de-sancto-antonio/1.13

Quidam fratres cum quodam sene ad abbatem Antonium visitandum iverunt. Dixitque Antonius fratribus: "Bonum comitem habuistis senem hunc." Deinde dixit seni: "Bonos fratres invenisti tecum, abba!" Cui ille: "Bonos quidem inveni, sed habitatio eorum non habet ianuam. Quicumque enim vult, intrat in stabulum et solvit asinum." Hoc autem dicebat, quoniam omnia, quae erant in corde eorum, statim erant in ore. Dixit abbas Antonius: "Scire convenit: Quoniam sunt tres motus corporales, unus quidem naturae, alius ex ciborum plenitudine, tertius ex daemone." Frater quidam renuntiaverat saeculo, sed non plene, quia quaedam sibi retinebat. Cui Antonius : "Vade et eme carnes." Qui vadens emit carnes, et portans eas dum veniret, lacerabant eum canes. Cui Antonius: "Qui renuntiant saeculo et volunt habere pecunias, ita impugnati a daemonibus discerpuntur. Antonius dum in eremo taedio afficeretur, dixit: "Domine, volo salvus fieri et non permittunt me cogitationes meae." Et surgens exivit foras et vidit quendam sedentem atque operantem et deinde surgentem et orantem. Erat autem angelus Domini et dixit ei: "Sic fac et salvus eris." Cum quadam vice fratres de statu animarum ab Antonio quaesivissent, sequenti nocte vox vocavit eum dicens: "Surge et exi et vide." Et ecce vidit quendam longum et terribilem caput usque ad nubes tollentem, qui quosdam pennatos ad coelum volare cupientes extensis manibus prohibebat et alios libere pervolantes retinere non poterat. Et maximum gaudium mixtum cum nimio dolore audiebat et intellexit animarum illum esse adscensum et diabolum prohibentem, qui quasdam obnoxias retineret et de sanctorum volatu, quos retinere non poterat, sic doleret. Aliquando dum cum fratribus operaretur Antonius, suspiciens in coelum cum tristem visionem vidisset, provolutus ante Deum rogavit, ut futurum scelus averteret. Fratribus vero super hoc interrogantibus cum lacrimis et singultibus dixit, quod inauditum scelus saeculis immineret.'Vidi, inquit, altare Dei a multitudine equorum circumdatum, qui calcibus omnia discerpebant. Magno enim turbine fides catholica subverterur et homines iumentis similes Christi sacramenta diripient. " Factaque est vox Domini dicens: "Abominabuntur altare meum." Post duos autem annos erumpentibus Arianus ecclesiae unitatem sciderunt, baptisteria et ecclesias polluerunt et super altaria Christianos ad instar ovium mactaverunt.

---

Iacobus de Voragine, De Sancto Antonio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/voragine/ant.shtml.
