# De Sancto Antonio 1.18-22

Iacobus de Voragine, De Sancto Antonio, 1.18 to 1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-de-voragine/de-sancto-antonio/1.18

Dux quidam Aegyptius Arianus nomine Ballachius cum ita ecclesiam Dei infestaret et virgines et monachos nudatos publice verberaret, sic ei scripsit Antonius: "Video iram Dei super te venientem. Iam desine persequi Christianos, ne ira Dei te occupet, qui proximum tibi minatur intentum." Infelix legit epistolam, irrisit et in eam exsecrans ad terram proiecit ac portitores verberibus multis afficiens Antonio talia remandavit: "Quando tibi est tanta cura de monachis, ad te quoque perveniet nostri disciplina rigoris." Post quinque autem dies equum suum mansuetissimum insidens, morsu ipsius equi ad terram proicitur et corrosis atque laceratis cruribus intra triduum exspiravit. Cum quidam fratres verbum salutis ab Antonio quaesivissent, ait ille: "Audiistis Dominum dicentem, si quis te percusserit in maxillam, praebe ei alteram." Dicunt ei: "Hoc implere non possumus." Et ille: "Saltem de una patienter ferte. Et illi: "Etiam nec haec possemus." Quibus Antonius: "Saltem ne velitis percutere magis quam percuti." Et illi: "Nec hoc possemus." Tunc Antonius dixit discipulo suo: "Sucos praepara fratribus istis, quia nimis delicati sunt: Sola oratio necessaria est vobis." Haec in vitis patrum leguntur. Tandem beatus Antonius CV anno vitae suae fratres deosculans in pace quievit sub Constantino, qui coepit circa annum Domini CCCXL. FINIS HISTORIAE

---

Iacobus de Voragine, De Sancto Antonio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/voragine/ant.shtml.
