# De Sancto Antonio 1.5-12

Iacobus de Voragine, De Sancto Antonio, 1.5 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-de-voragine/de-sancto-antonio/1.5

Quadam vice dum in spiritu raptus esset, totum mundum laqueis se invicem connectentibus plenum vidit. Qui exclamans ait: "O quis istos evadet!" Et audivit: "Humilitas." Aliquando dum ab angelis in aere elevaretur, adsunt daemones et eius transitum prohibent, peccata eius ab exordio nativitatis eius obicientes. Quibus angeli: "Non debetis illa narrare, quae Christi pietate iam sunt deleta. Si qua autem scitis, ex quo factus est monachus, illa proferte;" Et cum in probatione deficerent, liber Antonius in sublime tollitur et liber deponitur. Narrat Antonius de se dicens: "Vidi aliquando diabolum celsum corpore. Qui se Dei virtutem et providentiam ausus est dicere et ait: 'quid vis, ut a me tibi detur, Antoni!' At ego sputa in os eius congeminans totum me in eum Christi nomine armatus ingessi, et statim evanuit." Huic diabolus aliquando in tanta proceritate apparuit, quod coelum capite tangere videretur. Quem cum Antonius, quis esset, interrogasset et ipse se satanam esse dixisset, addidit satanas: "Cur me sic impugnant monachi et maledicunt Christiani!" Cui Antonius: "Iuste hoc faciunt, quia tuis saepe insidiis molestantur. Et ille: "Ego eos nequaquam molesto, sed ipsi invicem se conturbant. Ego enim ad nihilum sum redactus, quia iam in cunctis partibus regnat Christus." Sagittarius quidam beatum Antonium gaudentem cum fratribus quadam vice conspexit et ei displicuit. Cui Antonius dixit: "Pone sagittam in arcu et trahe." Quod et fecit, cumque hoc secundo et tertio fieri mandasset, dixit sagittarius: "Tantum trahere potero, quod de eius fractione dolebo. Cui Antonius: "Sic est in opere Dei, quoniam, si supra mensuram tendere vellemus, citius frangeremur. Expedit ergo rigorem aliquando relaxari." Hoc audiens ille aedificatus recessit. Interrogavit quidam Antonium dicens: "Quid custodiens placebo Deo!" Et respondens dlxit: "Quocumque vadis, semper Deum pro oculis tuis habeas; in his, quae agis, testimonium sacrae scripturae adhibeas; in quocumque loco sederis, non inde cito recedas. Haec tria custodi et salvus eris." Abbas quidam interrogavit Antonium dicens: "Quid faciam!" Cui Antonius: "Non confidas in tua iustitia, ventris et linguae sit tibi continentia et ne poenitearis de re transacta." Dixit iterum Antonius: "Sicut pisces, si in sicco tardaverint, moriuntur, ita et monachi extra cellam tardantes aut cum viris saecularibus immorantes a quietis proposito resolvuntur. Iterum dixit Antonius: "Qui sedet in solitudine et quiescit, a tribus bellis eripitur, scilicet auditus, locutionis et visus, et contra unum tantummodo pugnam habebit, scilicet cordis."

---

Iacobus de Voragine, De Sancto Antonio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/voragine/ant.shtml.
