# De Sancto Blasio 1.1-7

Iacobus de Voragine, De Sancto Blasio, 1.1 to 1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-de-voragine/de-sancto-blasio/1.1

Blasius cum omni mansuetudine et sanctitate polleret, Christiani eum in Sebaste, civitate Cappadociae, in episcopum elegerunt. Qui, episcopatu suscepto, ob Diocletiani persecutionem speluncam petiit et ibi eremiticam vitam duxit. Cui aves pabulum afferebant ac fere ad eum unanimiter confluebant et, dum usque imponeret manum iis benedicens, non recedebant ab eo. Denique si quae infirmabantur, ad eum continuo veniebant et sanitatem ad integrum reportabant. Praeses igitur illius regionis dum milites suos ad venandum misisset et illi in vanum alibi laborantes ad antrum sancti Blasii casu pervenissent, magnam ibidem bestiarum multitudinem ante ipsum stantium repererunt; quas dum nullatenus capere possent, attoniti suo domino nuntiarunt; qui statim milites plures misit et, ut ipsum cum omnibus Christianis ad se adducerent, praecepit. In ipsa autem nocte ter Christus ei apparuit dicens: "Surge et offer mihi sacrificium." Ecce autem advenerunt milites dicentes: "Egredere! vocat te praeses." Quibus respondit sanctus Blasius: "Bene venistis, filii, nunc video, quod Deus non est oblitus mei." Pergens vero cum iis numquam a praedicatione cessavit et coram iis mirabilia multa fecit. Tunc mulier quaedam filium suum morientem, in cuius gutture os piscis transversum erat, ad pedes eius attulit et, ut sanaretur, eum lacrimis postulabat. Sanctus vero Blasius super eum manus imponens oravit, ut puer ille et omnes, qui in eius nomine aliquid peterent, sanitatis beneficium obtinerent, et statim sanatus est. Mulier quaedam paupercula unum solum porcum habens, quem tamen violenter lupus rapuerat, sanctum Blasium deprecabatur, ut sibi reddi faceret suum porcum. Qui subridens dixit: "Mulier, noli contristari, reddetur tibi porcus tuus." Continuo lupus venit et porcum viduae reddidit. Ingrediens Blasius civitatem, iussu principis, carceri mancipatur. Alia vero die iussit praeses ipsum sibi praesentari. Quem videns blandis sermonibus salutavit dicens: "Gaude, Blasi amice deorum." Cui Blasius: "Gaude et tu, optime praeses, sed ne dicas eos deos, sed daemones, quia aeterno igni cum his, qui eos honorant, traduntur." Iratus praeses eum fustibus caedi iussit et in carcerem retrudi fecit. Cui Blasius dixit: "Insensate, speras per poenas tuas Dei mei a me auferre amorem, qui ipsum in me habeo corroboratorem!" Audiens haec vidua illa, cui porcum reddiderat, porcum ipsum occidit et caput cum pedibus, candela et pane ad sanctum Blasium deportavit. Ille gratias agens comedit sibique dixit: "Singulis annis candelam in ecclesia nominis mei offeras, et tibi et quicumque hoc fecerit, bene erit." Quod semper egit et sibi prosperitas multa fuit.

---

Iacobus de Voragine, De Sancto Blasio. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/voragine/blas.shtml.
