Latin · ~9 min
1.8 to 1.13
Iacobus de Voragine, De Sancto Blasio 1.8-13
Not analysed yet
Post hoc cum eductum praeses a carcere ad deos inclinare non posset, iussit eum in ligno suspendi et carnes eius cum ferreis pectinibus laniari et sic iterum in carcerem reportari. Septem ergo mulieres sequentes guttas sanguinis colligebant, quae mox tenentur et ad deorum sacrificium compelluntur. Quae dixerunt: "Si vis, ut deos tuos adoremus cum reverentia, mitte eos ad stagnum, ut, faciebus ablutis, mundius adorare possimus." Laetus praeses efficitur et citius, quod dixerat, adimpletur. Illae vero deos arripuerunt et eos in stagni medium proiecerunt dicentes: "Si dei sunt, videbimus." Quod praeses audiens et prae ira insaniens et se ipsum percutiens dixit ministris: "Cur non tenuistis deos nostros, ut non mitterentur in profundum laci?" Cui dixerunt: "Dolose tecum locutae sunt mulieres et eos in stagnum proiecerunt." Cui mulieres: "Deus verus dolos non pantur, sed et si dii fuissent, praescivissent utique, quid iis facere volebamus." Et iratus praeses iussit plumbum liquefactum et pectines ferreos et VII loricas igne candentes ex una parte parari et ex alia VII camisias afferri lineas. Quo dicente, ut ex his, quod mallent, eligerent, una illarum duos parvulos habens audacter cucurrit et lineas camisias accipiens in caminum proiecit. Pueri vero matri dixerunt: "Non nos, mater dulcissima, post te relinquas, sed sicut nos replesti dulcedine lactis, sic nos reple dulcedine regni caelestis." Tunc praeses iussit eas suspendi et carnes earum pectinibus ferreis laniari. Quarum carnes ut nix albissimae erant et pro sanguine lac fluebat. Cum autem supplicia invitae ferrent, angelus Domini ad eas venit et eas viriliter confortavit dicens: "Nolite timere, bonus enim operarius, qui bene incepit et bene perficit et a conducente se benedictionem meretur pro completo opere et mercedem accipit pro labore et gaudium possidet pro mercede." Tunc praeses iussit eas deponi et in caminum mitti. Quae divinitus exstincto igne exierunt illaesae. Quibus praeses: "Iam nunc magicam artem dimittite et deos nostros adorate." Quae responderunt: "Perfice, quod coepisti, quia iam ad regnum caeleste vocatae sumus." Tunc ille data sententia eas decollari mandavit. Quae, dum decollari deberent, flexibus genubus adoraverunt dicentes: "Deus, qui nos a tenebris separasti et in lucem dulcissimam adduxisti, qui nos sacrificiurn tuum fecisti, animas nostras suscipe et ad vitam aeternam facias nos pervenire." Et sic truncatis capitibus ad Dominum migraverunt.