Latin · ~10 min
1.3 to 1.4
Iacobus de Voragine, De Sancto Christophoro 1.3-4
Not analysed yet
Cum igitur diu quaesivisset, qui sibi Christi notitiam indicaret, tandem ad quendam eremitam devenit, qui sibi Christum praedicavit et in eius fide ipsum diligenter instruxit. Dixitque eremita Christophoro: "Rex iste, cui servire desideras, istud requirit obsequium, quia frequenter ieiunare oportebit." Cui Christophorus: "Aliud a me requirat obsequium, quia istam rem nequaquam agere valeo." Rursus eremita: "Multas quoque orationes te sibi facere oportebit." Cui Christophorus: "Nescio, quid sit hoc, nec huiusmodi obsequium perficere possum." Cui eremita: "Nosti talem fluvium, in quo multi transeuntes periclitantur et pereunt!" Cui Christophorus: "Novi." Et ille: "Cum procerae staturae sis et fortis viribus, si iuxta nuvium illum resideres et cunctos traduceres, regi Christo, cui servire desideras, plurimum gratum esset, et spero, quod ibidem se manifestaret." Cui Christophorus: "Utique istud obsequium agere valeo et me sibi in hoc serviturum promitto." Ad praedictum igitur fluvium accessit et ibidem sibi habitaculum fabricavit portansque loco baculi quandam penicam in manibus, qua se in aqua sustentabat et omnes sine cessatione transferebat. Evolutis multis diebus cum in domuncula sua quiesceret, audivit vocem cuiusdam pueri se vocantis et dicentis: "Christophore, veni foras et me ipsum traducas." Concitus Christophorus exsiliit, sed neminem reperit. Rediensque in domunculam suam praedictam iterum vocem se acclamantis audivit. Qui rursus foras cucurrit et neminem invenit. Tertia vice ab eodem ut prius vocatus exiit et puerum quendam iux ripam fluminis invenit, qui Christophorum, ut se traducere obnixe rogavit. Christophorus igitur puerum sibi in umeris elevans et baculum suum accipiens numen transiturus intravit. Et ecce, aqua numinis paulatim intumescebat et puer instar plumbi gravissime ponderabat. Quantoque magis procedebat, tanto amplius unda crescebat et puer magis ac magis Christophori umeros pondere intolerabili deprimebat, adeo ut Christophorus in angustia multa positus esset et se periclitari formidaret. Sed cum vix evasisset et nuvium transfretasset, puerum in ripa deposuit eique dixit: "In magno periculo puer, me posuisti et adeo ponderasti, quod, si totum mundum super me habuissem, vix maiora pondera praesensissem." Ad quem puer respondit: "Ne mireris, Christophore, quia non solum super te totum mundum habuisti, si etiam illum, qui creavit mundum, tuis umeris baiulasti. Ego enim sum rex Christus tuus, cui in hoc opere ipse deservis. Et ut me verum dicere comprobes, cum pertransieris, bacululum tuum iuxta domunculam tuam in terra fige et mane ipsum floruisse et fructificasse videbis." Statimque ab oculis eius evanuit. Veniens igitur Christophorus cum baculum suum terram fixisset, mane surgens invenit ipsum ad modum palmae frondes et dactylos pertulisse.