Latin · ~7 min
1.5 to 1.8
Iacobus de Voragine, De Sancto Francisco 1.5-8
Not analysed yet
Super petras reverenter ambulat intuitu eius, qui dicitur petra legis divinae; vermiculos, ne transeuntium pedibus conculcentur, levat et apibus, ne inedia pereant glacie hiemali, mel et optima vina iubet apponi, fraterno nomine animalia cuncta vocabat. Miro et ineffabili gaudio replebatur ob creatoris amorem, cum solem, lunam et stellas intuebatur et eas ad creatoris amorem invitabat. Coronam sibi magnam fieri prohibebat dicens: "volo, quod fratres mei pulices partem habeant in capite meo". Cum apud castrum Alvianum praedicaret, propter garritus hirundinum ibidem nidificantium audiri non poterat. Quibus ille: "sorores meae hirundines, iam tempus est, ut loquar ego, quia vos satis dixistis; tenete silentium, donec verbum domini compleatur." Cui continuo oboedientes protinus conticuerunt. Transeunte aliquando viro Dei per Apuliam unam bursam magnam repperit in via denariis tumentem, quam socius videns accipere voluit, ut pauperibus erogaret, sed ille nullatenus permisit dicens: "non licet, fili, alienum auferre." Sed cum ille vehementer instaret, Franciscus paululum orans iubet, ut bursam tollat, quae iam colubrum pro pecunia continebat. Quod videns frater timere coepit, sed oboedientiae volens implere mandatum, bursam manibus capit et inde magnus serpens protinus exilivit. Et ait Franciscus: "pecunia servis Dei nihil aliud est quam diabolus et coluber venenosus." Cum vero ad dies iam appropinquaret extremos, longa infirmitate confectus super nudam humum nudum poni se fecit fecitque omnes fratres ibidem assistentes ad se vocari et manus singulis imponens omnibus ibi praesentibus benedixit et instar cenae dominicae singulis bucellam panis divisit. Invitabat, ut moris sui erat, omnes creaturas ad laudem Dei; nam et mortem ipsam cunctis terribilem et exosam hortabatur ad laudem eique laetus occurrit et ad suum invitabat hospitium dicens: "bene veniat soror mea mors." Ad extremam igitur horam veniens dormivit in domino. Cuius animam quidam frater vidit in modum stellae similis lunae in quantitate, soli in splendore.