Latin · ~9 min
1.3 to 1.5
Iacobus de Voragine, De Sancto Georgio 1.3-5
Not analysed yet
Quam beatus Georgius casu inde transiens ut plorantem vidit, eam, quid haberet, interrogavit. Et illa: "Bone iuvenis, velociter equum adscende et fuge, ne mecum pariter moriaris." Cui Georgius: "Noli timere, filia, sed dic mihi, quid hic praestolaris omni plebe spectante!" Et illa: "Ut video, bone iuvenis, magnifici cordis es tu, sed mecum mori desideras! Fuge velociter." Cui Georgius: "Hinc ego non discedam, donec mihi, quid habeas, intimabis." Cum ergo totum sibi exposuisset, ait Georgius: "Filia noli timere, quia in Christi nomine te iuvabo. "Et illa: "Bone miles, sed te ipsum salvare festines, mecum non pereas. Sufficit enim, si sola peream. Nam me liberare non posses et tu mecum perires." Dum haec loquerentur, ecce draco veniens caput de lacu levavit. Tunc puella tremefacta dixit: "Fuge, bone domine, fuge velociter." Tunc Georgius equum ascendens et cruce se muniens draconem contra se advenientem audaciter aggreditur et lanceam fortiter vibrans et se Deo commendans ipsum graviter vulneravit et ad terram deiecit dixitque puellae: "Proice zonam tuam in collum draconis nihil dubitans, filia." Quod cum fecisset, sequebatur eam velut mansuetissima canis. Cum ergo eum in civitatem duceret, populi hoc videntes per montes et colles fugere coeperunt dicentes: "Vae nobis, quia iam omnes peribimus!" Tunc beatus Georgius innuit iis dicens: "Nolite timere, ad hoc enim me misit Dominus ad vos, ut a poenis vos liberarem draconis. Tantummodo in Christum credite et unusquisque vestrum baptizetur et draconem istum occidam." Tunc rex et omnes populi baptizati sunt, beatus Georgius evaginato gladio draconem occidit et ipsum extra civitatem efferri praecepit. Tunc quattuor paria boum ipsum in magnum campum foras duxerunt. Baptizati autem sunt in illa die XX milia exceptis parvulis et mulieribus. Rex autem in honorem beatae Mariae et beati Georgi ecclesiam mirae magnitudinis construxit. De cuius altari fons vivus emanat, cuius potus omnes languidos sanat. Rex vero infinitam pecuniam beato Georgio obtulit, quam ille recipere nolens pauperibus eam dari praecepit. Tunc Georgius de quatuor regem breviter instruxit, scilicet ut ecclesiarum dei curam haberet, sacerdotes honoraret, divinum officium diligenter audiret et semper pauperum memor esset; et sic osculato rege inde recessit. In aliquibus tamen libris legitur quod dum draco ad devorandum puellam pergeret, Georgius se cruce muniuit et draconem aggrediens interfecit.