Latin · ~5 min
1.5 to 1.8
Iacobus de Voragine, De Sancto Macario 1.5-8
Not analysed yet
Quodam die sanctus Macarius caput defuncti reperit et, dum orasset, interrogavit illud, cuius caput fuerit. Et respondit se fuisse paganum. Et dixit ei Macarius: "Ubi est anima tua!" Respondit: "In inferno." Cumque requireret, si multum in profundo esset, respondit, quod tantum in profundo esset, quantum distaret terra a coelo. Cui Macarius: "Suntne aliqui te profundiores?" Respondit: "Etiam, Iudaei." Cui iterum ille: "Et ultra Iudaeos suntne aliqui profundiores!" Cui ille: "Profundiores omnibus sunt falsi Christiani, qui Christi sanguine redempti tantum pretium parvi pendunt. "Dum per quandam solitudinem profundissimam pergeret, ad milliare harundinem figebat, ut postmodum redire sciret. Sed dum iam novem diaetas fecisset et in quodam loco quiesceret, diabolus omnes harundines collegit et ad caput eius posuit, unde ad redeundum plurimum laborabat. Frater quidam plurimum cogitationibus suis molestabatur, quod scilicet in cella sua inutiliter esset, sed si inter homines habitaret, multis prodesse posset. Qui cum cogitationes suas Macario retulisset, ille ait: "Fili, sic illis responde: Hoc saltem facio, quia propter Christum parietes istius cellae custodio. Dum quendam pulicem se pungentem manu occidisset et multum de illo sanguinis emanasset, reprehendens se, quod propriam vindicasset iniuriam, nudus sex mensibus in deserto mansit et inde a scabronibus totus laceratus exivit. Post hoc multis clarus virtutibus in pace quievit.