# De Septem Dormientibus 1.5

Iacobus de Voragine, De Septem Dormientibus, 1.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-de-voragine/de-septem-dormientibus/1.5

Accessit tamen ad eos, qui panem vendebant, et cum argenteos protulisset, mirati venditores dicebant ad invicem, quod ille iuvenis antiquum thesaurum invenisset. Malchus vero eos ad invicem loquentes videns putabat, quod vellent eum trahere ad imperatorem, et territus rogavit eos, ut se dimitterent et panes et argenteos retinerent. At illi tenentes eum dixerunt ei: "Unde es tu! Quia thesauros antiquorum imperatorum invenisti, indica nobis et erimus socii tecum et celabimus te, quia aliter celari non potes." Malchus vero non inveniebat, quid diceret illis, prae timore. Illi vero videntes eum tacentem misso fune in collo eius trahebant per vicos usque in medium civitatis. Et exiit rumor ad omnes, quod quidam iuvenis thesauros invenisset. Congregatis ergo ad eum universis et eum mirantibus volebat iis satisfacere, quod nihil invenerat. Et circumspiciens omnes a nemine cognosci poterat et prospiciens in populum volebat cognoscere aliquem de consanguineis suis, quos veraciter vivere putabat, et nullum inveniens stabat quasi insanus in medio populi civitatis. Quod cum audiisset sanctus Martinus episcopus et Antipater proconsul, qui nuper in urbem advenerat, mandaverunt civibus, ut eum caute adducerent et argenteos eius. Cumque a ministris traheretur ad ecclesiam, putabat, quod duceretur ad imperatorem. Episcopus igitur et proconsul mirantes argenteos interrogaverunt eum, ubi thesaurum incognitum invenisset. At ille respondit se nihil penitus invenisse, sed de sacculo parentum suorum eosdem denarios habuisse. Et interrogatus, cuius civitatis esset, respondit: "Bene scio, quod huius civitatis sum, si tantum haec est civitas Ephesorum." Proconsul dixit: "Fac venire parentes tuos, ut testentur pro te. " Quos cum nominasset et nullus eos cognosceret, dicebant eum se fingere, ut aliquo modo evaderet. Et ait proconsul: "Quomodo credimus tibi, quod hoc argentum parentum tuorum fuerit, cum scriptura eius habeat plus quam trecentos septuaginta septem annos et sit primorum dierum Decii imperatoris et in nullo similes sint argenteis nostris? Et quomodo parentes tui ante tantum tempus fuerunt! Tu vero iuvenis vis decipere sapientes et senes Ephesi. Idcirco iubebo te legibus tradi, donec confiteans, quid invenisti." Tunc procidens Malchus ante eos dixit: "Pro Deo, domini, dicite mihi, quod vos interrogo, et ego dicam vobis, quod est in corde meo. Decius imperator, qui fuit in hac civitate, ubi nunc est!" Episcopus dixit: "Fili, non est hodie in terra, qui Decius nominatur, imperator autem fuit ante longum tempus." Malchus autem dixit: "In hoc, domine, ita stupeo et nemo credit mihi, sed sequimini me et ostendam vobis socios meos, qui sunt in monte Celio, et ipsis credite. Hoc enim scio, quod a facie Decii imperatoris nos fugimus et ego sero vidi, quod ingressus est Decius in hanc urbem, si tantum haec est civitas Ephesi."

---

Iacobus de Voragine, De Septem Dormientibus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/voragine/septem.shtml.
