# De Virgine Antiochena 1.1-7

Iacobus de Voragine, De Virgine Antiochena, 1.1 to 1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-de-voragine/de-virgine-antiochena/1.1

Virgo quaedam fuit Antiochiae, cuius historiam Ambrosius in secundo libro De Virginibus recitat in haec verba: Antiochiae nuper virgo quaedam fuit, fugitans publici visus ostentationem. Sed quo magis vitabat oculos, incendebat affectus eo amplius impudicos. Pulchritudo enim audita nec visa plus desideratur duobus stimulis cupiditatum amoris et cognitionis, dum et nihil occurrit, quod minus placeat, et plus putatur esse, quod placeat; quod non index oculus explorat, sed animus amator exoptat. Itaque sancta virgo, ne diutius aleretur potiendae spes cupiditatis, integritatem pudoris professa, sic restrinxit improborum facies, ut iam non amaretur, sed proderetur. Ecce persecutio. Puella fugere nescia, aetate pavida. Ne incideret in insidiatores pudoris, animam ad virtutem paravit, tam religiosa, ut mortem non timeret, tam pudica, ut mortem exspectaret. Venit enim coronae dies. Maxima omnium exspectatio. Producitur puella duplex professa certamen: castitatis et religionis. Sed ubi viderunt constantiam professionis, metum pudoris, paratam ad cruciatus, erubescentem ad aspectus, excogitare coeperunt, quemadmodum spe castitatis religionem tollerent, ut, cum id abstulissent, quod erat amplius, etiam id eriperent, quod derelinquerent. Aut sacrificare virginem aut lupanari prostitui iubetur. Quomodo colunt deos suos, qui sic vindicant, aut quemadmodum ipsi vivunt, qui ita iudicant? Haec puella, non quod de religione ambigeret, sed quod de pudore trepidaret, ipsa secum inquit: "Quid agimus hodie? Aut martyr aut virgo, altera nobis invidetur corona. Sed nec virginis nomen agnoscitur, ubi virginitatis auctor negatur. Nam quemadmodum virgo, si meretricium colas, quemadmodum virgo, si adulterium deligas, quemadmodum virgo, si amorem petas? Tolerabilius est mentem virginem, quam carnem habere. Utrumque bonum, si liceat, et si non liceat, saltem non homini castae, sed Deo simus. Et Raab meretrix fuit, sed postquam Domino credidit, salutem invenit. Et Iudith se, ut adultero placeret, ornavit. Quae tamen quia hoc religione, non amore faciebat, nemo eam adulteram iudicabat. Bene successit exemplum. Nam si illa, quae se commisit religioni, et pudorem servavit et patriam, fortassis et nos servando religionem servabimus etiam castitatem. Quodsi Iudith pudicitiam religioni praeferre voluisset, perdita prima etiam pudicitiam perdidisset." Itaque talibus informata exemplis silenter animo tenens verba Domini, quibus ait: "Quicumque perdiderit animam suam propter me, inveniet eam." Flevit et tacuit, ne eam vel loquentem adulter audiret, nec pudoris elegit iniuriam, sed Christi recusavit.

---

Iacobus de Voragine, De Virgine Antiochena. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/voragine/vir.shtml.
