Latin · ~4 min
1.13 to 1.15
Iacobus de Voragine, De Virgine Antiochena 1.13-15
Not analysed yet
Quid plura? Mutato habitu evolat puella de laqueo, iam non suis alis. Utpote quae spiritualibus ferebatur et, quod nulla umquam viderunt saecula, egreditur de lupanari virgo Christi. At illi, qui videbant oculis et non videbant corde, ceu raptores ad agnam lupi fremuere ad praedam. Unus, qui erat immodestior, introivit, sed ubi hausit oculis rei textum: "Quid hoc", inquit, "est! Puella ingressa est, vir videtur. Ecce non fabulosum illud cerva pro virgine, sed quod verum est, miles ex virgine. At etiam audieram et non credideram, quod aquas Christus in vina convertit, iam mutare coepit sexum. Recedamus hinc, dum adhuc, quod fuimus, sumus. Numquid et ipse mutatus sum, qui aliud cerno, quam credo. Ad lupanar veni. Cerno vadimonium. Et tamen, dum mutatur, egrediar. Pudicus exibo, qui adulter intravi." Iudicio rei, quia debebatur tanto corona victori, damnatus est pro virgine, qui pro virgine comprehensus est. Ita de lupanari non solum virgines, sed etiam martyres exierunt. [. . .]