Latin · Hendecasyllable
FLORIDORUM LIBER PRIMVS. DE PUERO IESU. PARAPHRASES., FILIAE SION AD PUERUM.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 1.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
ARce olympiaca Deum relicta
Ad terras aditum tulisse narrant,
Infantemque iacere vagientem, ac
Nostrum de reliquo esse velle fratrem,
Nostrum (o quae bonitas) et esse fratrem.
Quo nos calle igitur sacrum huncce fetum,
Quo quaeremus et innubam parentem?
O si reperiamus, ut iuvabit
Tuos, o puer, aureos ocellos
Usque ad milia basiare centum?
Nec vero saturare cor licebit,
Quantumvis segetum aridis aristis
Antistent numero osculationes.