# Floridorum Libri Octo 1.1.2

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER PRIMVS. DE PUERO IESU. PARAPHRASES., FILIAE SION AD PUERUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/1.1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/1.1.2

ARce olympiaca Deum relicta
Ad terras aditum tulisse narrant,
Infantemque iacere vagientem, ac
Nostrum de reliquo esse velle fratrem,
Nostrum (o quae bonitas) et esse fratrem.
Quo nos calle igitur sacrum huncce fetum,
Quo quaeremus et innubam parentem?
O si reperiamus, ut iuvabit
Tuos, o puer, aureos ocellos
Usque ad milia basiare centum?
Nec vero saturare cor licebit,
Quantumvis segetum aridis aristis
Antistent numero osculationes.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
