# Floridorum Libri Octo 1.10.6

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER PRIMVS. DE PUERO IESU. PARAPHRASES., REDUCTIO PUERI IESU EX AEGYPTO, EIUSQUE HIErosolymis amissio et inventio., VI. Maiestas et humilitas pueri IESU, pro colophone.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/1.10.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/1.10.6

Infans homo, puer Deus, quam suppetit
De te canendi magna materiae seges,
Rerumque multitudo discrepantium?
Fecunditatem in matre virginitas, sed in
Te humanitatem illuminat divinitas.
Et illae, et istae foederantur mutuis
Nexibus, et alternis velut complexibus.
Haud talis olim mater in terris fuit:
Nec talis olim filius repertus est.
Tu, quod novum, stuporeque refertissimum,
Verus creator es creatricis tuae.
Te nutrierunt uberas acrae virginis:
Sacram sed ipse nutriebas virginem.
Egressus es, mansere claustra imperuia.
Tibi caula sordens, praebuit palatium:
Stipula fuit pro lectulo mollissimo;
Proque famulis unus senex, bos, et asinus.
Mutus iacebas, tectus atque lineis,
Brevibusque pannis, quem decebat purpura,
Ut imperatorem potentem, involuere.
Namque id per auras agmina volitantium
Cantu lepidulo prodidere caelitorum:
Idemque prodidit novum aetheris iubar
Cum luce multa, solis ipsius aemulum.
Quo concitati se dederunt in viam
Reges Eoi, supplicesque infantulum
Coluere, dona destinantes mystica.
Laetitia sis ipsa licet, attamen doles.
Sis saturitas ipsa licet, attamen esuris.
Fons ipse sis largifluus attamen sitis.
Sis ipsamet copia licet, tamen indiges,
Res mira, plorat ipsamet iucunditas.
Res mira, nobilitas fit ipsa ignobilis.
Qui semper est, semper fuit, modo exstitit.
Celsissimus fit infimus, quis penetret hoc?
Gremium puellae continet, quem non queat
Immensitas ambire quam immensissima.
Salue puer, Deo patri aequaeva soboles,
Nescius initii, finis idem nescius,
Patris potestas, et nihil minor patre,
Terras, polumque maria et alta alta temperans.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
