Latin
FLORIDORUM LIBER PRIMVS. DE PUERO IESU. PARAPHRASES., ADORATIONES.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 1.2-3
Unproofread scanNot analysed yet
DEcora Virgo, qualis,
Qualis, stupenda Mater,
Medio uberum tuorum
Vis sideris coruscat?
Iam ductor ille noster
Polum valere iussit,
Sinum tuum professus
Sibi polum futurum.
O lucifer, quid istuc?
Tu regna nostra spernis?
Iam coetus ergo noster
Tam candidus nitensque
Tot millibusque densus,
Huius sinu puellae
Tibi vilior videtur?
TU qui cuncta creas, crearis ipse?
Tu qui semper eras, modo inchoaris?
Sic est: verus homo, Deusque verus
Rebus annumerare procreatis.
Haec tua est pietasque, largitasque.
Te verbis, tacitique praedicamus:
Te sancte reveremur, atque iussis
Tuis obsequimur nihil morando.
Tu, quamuis puer ipse nutriendus,
Nos nutris, regis, et foves benignus.
Quis mysteria tanta credidisset?