Latin
FLORIDORUM LIBER PRIMVS. DE PUERO IESU. PARAPHRASES., ADORATIONES., IV. Tres Reges.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 1.2.4
Unproofread scanNot analysed yet
MIllenorum stadiorum iter volamus
Quantumvis gelida vigente bruma,
Te, mirande puer, tuamque matrem
Visum istis oculis, pieque cultum,
Nuper quos animus videns colebat.
Nec nos hoc stabulum abstinet, nec ipsum
Praesepe, et lacrimae, atque solitudo.
Non haec pauperies suprema terret.
Regem credimus esse te, Deumque,
Aetates genitum ante saeculorum.
Quem commissa subire nostra corpus
Fecerunt. Arabum capesse odores,
Quibus fumare tuas oportet aras.
Post, auri cape regii talenta;
Et caducus homo capesse myrrham.