# Floridorum Libri Octo 1.2.4

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER PRIMVS. DE PUERO IESU. PARAPHRASES., ADORATIONES., IV. Tres Reges.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/1.2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/1.2.4

MIllenorum stadiorum iter volamus
Quantumvis gelida vigente bruma,
Te, mirande puer, tuamque matrem
Visum istis oculis, pieque cultum,
Nuper quos animus videns colebat.
Nec nos hoc stabulum abstinet, nec ipsum
Praesepe, et lacrimae, atque solitudo.
Non haec pauperies suprema terret.
Regem credimus esse te, Deumque,
Aetates genitum ante saeculorum.
Quem commissa subire nostra corpus
Fecerunt. Arabum capesse odores,
Quibus fumare tuas oportet aras.
Post, auri cape regii talenta;
Et caducus homo capesse myrrham.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
