Latin · Hendecasyllable
FLORIDORUM LIBER PRIMVS. DE PUERO IESU. PARAPHRASES., COMPLEXUS, ET OSCULATIONES., VI. Iidem ad matrem.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 1.3.6
Unproofread scanNot analysed yet
NOn sunt oscula, quae tuo tam amanter
Soles pangere pignori frequenter.
Est mulsumque crocusque, saccarumque,
Stacte cum casiaque, bdellioque,
Et nardum, et violae, et seges rosarum.
Non sunt oscula, quae tibi tam amanter
Rependit puer hic tuus frequenter.
Est mera ambrosia, est merumque nectar.
Huius basiolis inesse certum est,
Quidquid esse potest piorum amorum,
Quidquid esse potest lubentiarum,
Quidquid esse potest amoenitatum.