# Floridorum Libri Octo 1.3.6

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER PRIMVS. DE PUERO IESU. PARAPHRASES., COMPLEXUS, ET OSCULATIONES., VI. Iidem ad matrem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/1.3.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/1.3.6

NOn sunt oscula, quae tuo tam amanter
Soles pangere pignori frequenter.
Est mulsumque crocusque, saccarumque,
Stacte cum casiaque, bdellioque,
Et nardum, et violae, et seges rosarum.
Non sunt oscula, quae tibi tam amanter
Rependit puer hic tuus frequenter.
Est mera ambrosia, est merumque nectar.
Huius basiolis inesse certum est,
Quidquid esse potest piorum amorum,
Quidquid esse potest lubentiarum,
Quidquid esse potest amoenitatum.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
