Latin
FLORIDORUM LIBER PRIMVS. DE PUERO IESU. PARAPHRASES., BLANDITIAE., II. MATER, ANGELI, IOSEPH.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 1.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
IOsephe mi Iosephe,
Custos mei pudoris,
Fac Iesulo me, quae
Te candide rogabo.
Lecticulam pusillam,
Antica de cupresso,
Postica de cupresso;
Sint cedrina atque fulcra;
Sint buxeaeque spondae;
Oleaginae tabellae.
Dein mensulam brevemque
Cum humillimo scamillo,
De rariore ligno.
A. Buxum, cedrum, cupressum,
Oleamque, et omne ligni
Genus elegantioris
Nos afferemus ad te.
Tu postulata matris,
Tam iusta postulata
Sollerter exsequare.
I. Pueri ego Virginisque
Me glorior ministrum;
Mihi est uterque cordi.
Huic seruiamque et illi;
Amansque nec teporem,
Nec sentiam laborem.
Ars nostra quod valebit
Utrique militabit.