Latin
FLORIDORUM LIBER PRIMVS. DE PUERO IESU. PARAPHRASES., CANTIUNCULAE AD SOMNUM INFANTULO conciliandum.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
DOrmi sancte puellule,
Lassulum sopor alliget,
Absint tussiculae procul,
Nil rumpat tibi somnos.
Nil rumpat tibi somnulos,
Neu latrando catellula,
Neu columbula murmure,
Neu pulsus strepitusue.
Dormi sancte puellule,
Quies lumina vinciat.
Iam domi, et foris omnia
Te propter quiescunt.
Aurae frigidulae simul
Aspirant tibi leniter:
Altior veniet quies,
Et sudore carebis.
CUr non optime somnule
Praestas officium tuum?
Cur te crebrius, obsecro,
Cogimur rogitare?
Tu gratissimus omnibus,
Tuo munere neminem
Fraudas: sed puerilibus
Es propensior annis.
Ergo huc accelera gradum:
Et si sunt pueri tibi
Tam cari, eximius puer
Sit carissimus iste.
O somne, o bone somnule,
Qui ponis lacrimis modum,
Ades tergere parvulo
Rores eia tepentes.
DUm nos dulcia promimus
Ad cunabula carmina.
Et clara ut citus aduolet
Somnum voce precamur:
Somnus impiger affuit,
Functus partibus et suis
Pupulas domino suo
Tenello bene clausit.
Iam per membra pusillulae
Quietem liquidam sopor
Irrigat; viden accipit
Suavem lumine noctem.
En ut spiritulum trahit,
En formosulus ut iacet.
Qui semper vigilas Deus,
Dormi sancte puelle.