Latin · Elegiac couplet
FLORIDORUM LIBER SECUNDUS, QUI ET PRIMUS DOLORUM., XIII. Coronatio.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 2.13
Unproofread scanNot analysed yet
Aegresco, sese dolor ossibus implicat ardens,
Vox fugit, et tepidae mi cadit imber aquae.
Ah vertex, superis quo non illustrior alter,
Tene ita compungi fasque piumque fuit?
Heu heu coccineam chlamydem circumdatur, heu heu
Ter sanctum spinis induiturque caput.
Pro sceptro inseritur regali vilis arundo,
Crebrescunt alapae. Qualia dona ferunt?
Per ludumque colunt, irridentesque salutant,
Consputant faciem, percutiuntque caput.
Atque adigunt cerebro sentes, lavat inde capillos,
Temporaque, et vultum, et lactea colla cruor.
Ergone quae Siculis sunt quondam inventa tyrannis,
Ut Iesum crucient commoda visa parum?
Immane exemplum poenis crudelibus addunt:
Quid non inceptas irrequiete furor?
Quaeso parumne fuit, quod res tot passus acerbas.
Spretus et indignis, insolitisque modis?
Quod flagris roseae manarunt artubus undae?
Quod lacer, et rebus vilior omnigenis?
Quid gravius morte est? hunc tetrae opponite morti.
Tollite tormenta, tollite ludibria.