Latin · Elegiac couplet
FLORIDORUM LIBER SECUNDUS, QUI ET PRIMUS DOLORUM., XVIII. S. Veronica cum sudario.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 2.18
Unproofread scanNot analysed yet
LIntea quae nobis divina Veronica monstras?
Lintea vel prima candidiora nive.
V. Haec ego salvifico praebens sudaria IESU,
In cruce propopulo dum moriturus abit,
Eximia cum dote exultabunda recepi,
Impressit faciem, cernis ut ipse, suam.
P. Illius ergo tenes praeclarum pignus amoris.
Quam felix tua sors, quam cupienda fuit?
V. Et teneo, et donec vivam studiosa tenebo
Dulcia amatoris haec monumenta mei.
Non oculos chara possum saturare figura:
Oscula cum dederim milia, mille dabo.
Pone mihi gemmas, gazam promitte superbam,
Effigiem domini vendere nolo mei.
Hae mihi sunt gazae, sunt haec mea regna, meae urbes;
Hic Iesum intueor quam volo saepe meum.
Hunc multum aspectans nequeo satiare meum cor:
Oscula mille dedi, oscula mille dabo.