# Floridorum Libri Octo 2.24

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SECUNDUS, QUI ET PRIMUS DOLORUM., XXIV. Mater iuxta crucem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/2.24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/2.24

CAluarum ad montem loca funestissima natum
Alma parens memora cur comita tuum es?
An quoniam tortum nec dum satis aspexisti,
Atque domi poteras haud doluisse satis?
Non te quod mulier intra secreta cubilis,
Suppliciique horror, virgineusque pudor,
Non quia dedecoris plenum Iesu esse parentem,
Non odium sceleris te retinere potest.
In promptu caussa est: ubi mens mea tota latebat,
Tota anima, et cordis sollicitudo mei,
Illuc et corpus me deportare decebat,
Nec me a dilecto dissociare meo.
Ante meos oculos eius mihi semper imago,
Amborumque dolor heu dolor unus erat.
Quos ego non gemitus, quae non suspiria fudi,
Quas volui lacrimas sub cruce stans misera?
O lumen generis mater dulcissima nostri,
En fleo, dum fletus mente voluto tuos.
Nam quod tam rigidum pectus, tam cornea fibra,
Quam Mariae nequeat perdomuisse dolor?
Ut tua praelargos fuderunt lumina rores,
In cruce dum sobolem conspicis aegra tuam?
Squalentem barbam, et concretos sanguine crines,
Pendulum, et attingens pectora summa caput,
Et quondam nitidos oculos, nunc sanguine foedos,
Pallidulum nimis os, arida labra nimis,
Affixosque pedes, geminas et in arbore palmas,
Orbatum specie corpus et omne sua.
Nunc ubi blanditiae, et quae basia multa dedisti,
Gaudia nunc ubi sunt pristina Virgo tua?
Extremo mutata tibi sunt gaudia luctu,
Materia oblata est questibus apta tuis.
Pendentem, credo, cupide amplexata fuisses;
Suavia iunxisses illius atque genis.
Copia nulla data, et conantem dicere pauca,
Pauca dolor vetuit, fletus et immodicus.
Quid tibi tunc animi, cum te spectaret amanter,
Discipulo et propriam traderet inde suo?
O tibi quos SEPTEM pepererunt VERBA dolores,
Illius et clamor, illius et lacrimae?
Et qui nunc etiam bacchabantur maledictis,
Et quorum armatus nunc velut ante furor.
Pro nec aquam sitiens habuit, gustavit acetum,
Ducere qui nobis Lesbia vina dedit.
Optabas superis una concedere ab oris,
Aut pro illo simili funere posse mori.
Miles ubi lateri sceleratam intorserat hastam,
Tum latus optabas figeret hasta tuum.
Extincto siquidem sordebant omnia nato,
Pro centum ille tibi milibus unus erat.
Omnia cum nato, tibi quae iucunda, peribant.
Quis pote maerentem te cecinisse satis?

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
