# Floridorum Libri Octo 2.4

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SECUNDUS, QUI ET PRIMUS DOLORUM., IV. Discipuli desertores.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/2.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/2.4

QUo via palantes ducit vos invia tandem?
Eia magister ubi est? dicite discipuli.
Ah, furiata cohors manibus post terga ligatum
Ante superborum Pontificum ora trahit.
Vidimus iniectas colloque ulnisque catenas.
Affectum exemplis vidimus horriferis.
Et timor imbellis poenas fatumque luendi
Indecorem suasit corripuisse fugam.
Sic nos ingratis, IESU, divellimur abs te:
Unicus heu sontes nos facit esse timor.
O cur non potius media inter tela sequentes
Promissum audenter soluimus officium?
Quo nunc se vertat miles ductore, magistro
Quo sine discipulus, quo sine patre puer?
Cui tradis? cui nos commendatosque relinquis?
Si tecum non est vivere, nec sine te.
Dux bone, praeceptor venerande, parensque benigne,
Quam nos perfidiae, quam pudet atque fugae?
Te laniant rabidique canes, rapidique leones,
Et nobis bona spes quae superare queat?
O domine, o pater, o dux, o ter sancte magister,
Fabula nos hominum, ludibriumque sumus.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
