# Floridorum Libri Octo 2.7

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER SECUNDUS, QUI ET PRIMUS DOLORUM., VII. Petrilachrymatio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/2.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/2.7

CAelo meos, terraeque casus conquerar?
Non amplius caelum audeo intuerier,
Indignus ipsa terra quem portaverit.
Nullus hominum per ditior hoc est, aut fuit.
Egone miser prolapsus huc insaniae?
Demens, quid egi? me in fugam cur non dedi?
Semper duobus e malis minus eligas.
Cur me pede meo mensus haud sum? cur meum
Ignoro modulum? Polliceor audacier
Magistro in omne periculum comitem fore,
Et feminae verbo tremiscens, ter nego
Me nosse; quasi sit erubescendus mihi,
Qui tantopere me amavit, atque gloria
Tanta extulit prae ceteris Apostolis.
Praenuntiata sunt mihi haec, non credidi.
O mi magister, quam tibi ingratus fui?
Ego perfidissimus, ego periurissimus
Ter te negavi, quem fateri millies
Debebam urique. Cur te meum lumen, meum
Grande columen, meam salutem, ipsam quoque
Vitam meam sic perdidi turpissime.
Iam muto factum: ah paenitet, meum scelus
Me discrutiat, et lacrimarum in flumina
Totus abeo. Miserere Iesu supplicis,
Quaerentis et sceleri patronum neminem.
Reduc ab imis Tartari me faucibus,
Quo me timiditas egit ignavissima.
Summa bonitas, clementia, misericordia,
Mihi misero, et plus omnibus miserabili,
Cui corda miris aestuant doloribus,
Veniam tribue, facinus meum obliviscere.
Ignosce Iesu, ignosce peccatoribus.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
