Latin
FLORIDORUM LIBER SECUNDUS, QUI ET PRIMUS DOLORUM., VIII. Acta apud Pilatum, et Herodem.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 2.8
Unproofread scanNot analysed yet
IAm sol micantibus oculis album aethera
Lustrabat, astris praesidi cedentibus.
Coitur iterum de capite IESU mei.
O noster Amor, o Agne mansuetissime,
Prodi vocatus squalido de carcere,
In quo tibi peracta nox miserrime.
Incedit en, heu membra fessus omnia,
Minimumque distans mortuis. Namque vehemens.
Perque ossa sese dividens acerbitas
Tot verberum, gratam quietem inviderat,
Nec paululum videre somnum siverat
Tumultuando excubitor immitissimus.
Quid vultis ergo Praesules hem sacrilegi?
Quid innocenti facere vultis denuo?
Impostor hic est offerendus Iudici
Examinandus, iudicandus, ultimo
Mactandus et supplicio. Iniquitas mera haec,
Scelus, flagitium, horribile parricidium.
Magnam per urbem ductitant ovem lupi:
Immo rapiunt: spectantium plena omnia.
Spectate vos quoque, et pios date gemitus,
Quicumque Iesu amore vulneramini.
Amat ille, ob hoc indigna tolerat omnia.
Teneras coercent rigida palmas vincula,
Stillantia polo tendit ecce lumina,
Suisque pacem tacitus orat hostibus.
Praetor cavebis criminantes audias.
Ut multa mentiuntur? ut nihil probant?
Et interim poscunt neci Iesum meum,
Astra ferientes malesonis boatibus.
Sed res bene habet, odium vides, et inania
Verba rationum: ad regem abire cum reo
Recta iubes. Ite ite, rursum crimina
Vehenda plaustris deintegro componite.
In regia Agnus quid facit? rursum tacet.
Ludos ibi, iocos ibi, blasphemias,
Irrisiones, salsa dicta pertulit.
Abiectius, contemptius, odiosius
Nil est repertum: fatuitas visa fatuis,
Quae summa summi patris est sapientia.