Latin
FLORIDORUM LIBER TERTIUS, QUI ET SECUNDUS DOLORUM.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 3
Unproofread scanNot analysed yet
LEge qui nulla, spatio nec ullo
Continetur, quique meat latebras
Abditas quamuis Deus irretentus,
Hunc tenuistis.
Fama quae vobis data, quis ve honores?
Dum volunt omnes meminisse vestri,
Et piis clavos monumenta sancta
Tangere labris.
O decus diam penetrasse carnem;
O decus fontes roseos bibisse,
Sunt quibus noxae penitus lavatae
Totius orbis.
SPiculum carum, hasta felix,
Praedicanda iugiter.
Nulla tecum certet hasta,
Sit licet carissima;
Caesarum ipsorum inter arma
Hauseritque sanguinem.
Sempiternum hastile vives,
Donec appellabitur
Nomen eius, vulneravisti
Quem licet iam mortuum.
Quattuor fontes fluebant,
Quintus abs te fossus est.
Tu fidelibus recludis
Expetitam ianuam,
Pectus intrent ut sacratum,
Ipsamet praecordia;
Atque ibi pascant, cubentque
Continenti iubilo.
LOra quibus sanctum lacerare tergum,
Brachia, et ventrem, teretesque suras,
Candidos nec non humeros, et omnes
Contigit artus:
Tuque mordaci madefacta aceto
Spongia, os siccum sitientis urgens,
Tuque pro sceptro data, verticisque
Pulsus arundo:
Procidit vobis chorus ecce noster,
Signa tantorum reverens dolorum.
Eia mortales veneremur orbis
Signa recepti.