# Floridorum Libri Octo 3.14

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER TERTIUS, QUI ET SECUNDUS DOLORUM., XIV. Ad Iesum patientem.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/3.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/3.14

QUid esse vult, mi care IESU, dicito,
Quod liber ipse, et omnium liberrimus,
Captivus atque servus ultro factus es?
Tuae ut catenas servitutis rumperem,
In sempiternum redderemque liberum.
Adactus es cur iudices nequissimos,
Cur falsa mutus pertulisti criminum?
Ut vera tua crimina mea taciturnitas
Excuset olim iudici iustissimo.
Cur dedecore coopertus es quam plurimo,
Cur omnium factusque contemptissimus?
Ut mea decus tibi pariat contemptio,
Veros honores, gloriam verissimam.
Cur verberum perpessus atrocissima?
Cur dorsa flagris exarata conspicor?
Ut ne ferenda sint tibi mala verbera,
Longaque flagella praemium peccantibus.
Cur sic cruento rore manant tempora?
Cur sic corona quaeso cinctus spinea?
Ut tu corona cingereris aurea,
Rerum potens, regumque rex regalior.
Cur Golgotham poenas abis ad ultimas,
Ceu latro cum duobus ah latronibus?
Ut tu comitibus angelis palatia
Intres olympi, et gaudio circumfluas.
Cur poculum dedere fellis fellei?
Ut tu bibas cum lacte mella dulcia,
Uti scilicet melliflua currunt flumina,
Fontesque lactis obstrepunt humoribus.
Cur denique voluntariam ad mortem ruis?
Ut tu queas a morte tutus vivere,
Vitam potitus fine nullo praeditam.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
