# Floridorum Libri Octo 3.5

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER TERTIUS, QUI ET SECUNDUS DOLORUM., V. De consensu Mariae matris.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/3.5

QUam vos letiferam prope
Stantem cernitis arborem,
Miris tristiculam modis,
Pendenti cruciatus est,
Ut carissima mater.
IESU quae patitur dolet.
Matris maestitia suae
Fibris uritur intimis.
Sic rursum crucifigitur.
Heu cruces geminatas.
Nemo tam exstitit eloquens,
Dictis posset ut assequi,
Quantum propter amabilem
Se se filius optimus
Afflixit genitricem.
Videbat sua vulnera,
Quae perferret et omnia
Molle cor penetrantia,
Confectamque doloribus
Tantum non morientem.
Matrum maxima quid facis?
Gnatum ne mage torseris.
Si vis hunc levius pati,
Quod te velle quis ambigat?
Quamquam invita recede.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
