Latin
FLORIDORUM LIBER TERTIUS, QUI ET SECUNDUS DOLORUM., IX. In sacrosanctam, ac triumphalem crucem., Aliud.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 3.9
Unproofread scanNot analysed yet
GEmmis trabes fulgentior.
Arbor lapillis clarior,
Auro micante purior,
Terra poloque dignior:
Quibus creatam te iugis,
Quibus satam radicibus
Posuisse ferro brachia
Sanctam putemus arborem?
Beata mater arboris,
Beata silva germine:
At tu trabes beatior,
Regis cubile maximi.
Suffixus in te scilicet
Cuneis pependit ferreis
Qui pascit unus omnia,
Et cuncta verbo condidit.
In te profusis lacrimis
Effavit extremum halitum;
Manansque totus sanguine
Commissa nostra diluit.
Hic tanquam in ara fumida,
Placabilis ceu victima,
Quae scelera non admiserat
Agnus piavit innocens.
Formosa trabs et lucida,
Quocumque ligno celsior.
O arborum pulcherrima
Nullis tacenda saeculis.