# Floridorum Libri Octo 3.9

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER TERTIUS, QUI ET SECUNDUS DOLORUM., IX. In sacrosanctam, ac triumphalem crucem., Aliud.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/3.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/3.9

GEmmis trabes fulgentior.
Arbor lapillis clarior,
Auro micante purior,
Terra poloque dignior:
Quibus creatam te iugis,
Quibus satam radicibus
Posuisse ferro brachia
Sanctam putemus arborem?
Beata mater arboris,
Beata silva germine:
At tu trabes beatior,
Regis cubile maximi.
Suffixus in te scilicet
Cuneis pependit ferreis
Qui pascit unus omnia,
Et cuncta verbo condidit.
In te profusis lacrimis
Effavit extremum halitum;
Manansque totus sanguine
Commissa nostra diluit.
Hic tanquam in ara fumida,
Placabilis ceu victima,
Quae scelera non admiserat
Agnus piavit innocens.
Formosa trabs et lucida,
Quocumque ligno celsior.
O arborum pulcherrima
Nullis tacenda saeculis.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
