Latin
FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., ORTUS, ET INFANTIA.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
LUsimus satis, o mea
Vita, o et requies mea,
Salus atque medullula:
Lusimus satis, imminet
Dulcis horrula somni.
Rusca adsis bona Ruscula,
Huc tendas propero pede;
Stratum filiolae meae
Compone ocius ocius,
Natant lumina somno.
Tum quando reposiveris,
Ut obdormiat arctius,
Bellam naeniolam occine,
Flabello face ventulum,
Et compesce tumultus.
CUr te somne parum movent,
Quibus te vocibus invocat,
Quibus vagitibus obsecrat
Tam pulchella puella?
Antehac auribus usus es,
Quantum qui solet optime.
Pro iam captus es auribus,
Nil nostri miserere.
Nunc si insomnia laeserit
Diam forte puellulam,
Quem tandem nisi te penes
Culpa omnis residebit?
Si venis, venias cito,
Ocellosque soporibus
Contegas vigiles diu.
Somne somne venito.
PErite pictor euge
Mi sume penicillum,
Minuta et in tabella,
Quantum potes venuste
Virgunculam Mariam,
Virgunculam venustam
Simulato, quam reponam,
Et clavibus trecentis
Agalmatum ceu agalma
Mi fidus ipse seruem.
P. Desiderare vita
Quod arte maius omni.
Laetissimos honores,
Inexplicabilesque
Cui gratias poli Rex
Afflavit ipse, nunquam
Manus sequendo reddet.
AVe liliolum recens,
Aue punicea o rosa,
Flos bellissime salue.
Aue laus generis tui,
Aue arbuscula fertilis,
Iessae virgula salue.
Aue caelicolaeum stupor,
Aue terricolarum iubar,
Proles regia salue.
Aue sanctum habitaculum,
Aue olim genitrix Dei,
Mater maxima salue.