# Floridorum Libri Octo 4.2.5

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., ORTUS, ET INFANTIA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/4.2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/4.2.5

QUod te puellam ceteris cuncta similem
Portare circum reris inter brachia,
Tractareque audes pro duo hanc arbitrio,
Colludere et disuaviari identidem,
In hoc aberras veritate plurimum.
Namque est puellis omnibus praeclarior;
Nec vidit aliquid Phoebus hac sacratius.
Reverenter ergo isthanc habeto infantiam,
Eique summis fac opibus inseruias:
Ne te colentes supera pessime oderint,
Quibus est amori dulcis haec Marillula.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
