# Floridorum Libri Octo 4.3.5

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., OBLATIO, ET STUDIA IN TEMPLO., V. Sermones et precationes.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/4.3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/4.3.5

QUo abundant animi, id loquuntur ora.
Pectus Virginis omne, numen almum
Iam devinxerat: id sonabat ergo.
Non quidquam nisi sobrium, pudicum,
Immortaleque lingua proferebat.
Illam visere caelites solebant,
Atque in colloquium venire crebrum.
Quantum debita erat precationi?
Ut noctes quoque eam iuvabat ipsas
Conferre ad pia vota, et ante cuncta
Divinam rogitare caritatem,
Mentem crimine quolibet solutam,
Rerum labiliumque despicatum,
Ac demum omnia virgini decora,
Et pacem populo, et salubritatem,
Timoremque Dei, probosque mores?

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
