Latin
FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., GAMELION.ANGELI.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 4.5
Unproofread scanNot analysed yet
LÚx hilaris, lux festa venit, lux candida surgit,
Floridulo ore nitens qua se ad connubia virgo
Tradit, et ipsa suum est non expertura maritum:
Quaque domum ducit generoso stemmate Ioseph,
Aeternum cuius non est decerpere florem.
Hymen ades, nec ades, hymen o hymen absque hymenaeo.
Coniugium insuetumque, illibatumque, nec ulli
Cognitum, et haud cuiquam mundi per saecula visum,
Femina, vir tali quo sese foedere iungant.
Hymen ades, nec ades, hymen o hymen absque hymenaeo.
Nectite florigeras sponso sponsaeque coronas,
Gratantesque alternatim bona dicite verba;
Induitote rosis, et veris honore capillos,
Et nuptae thalamum, et Iosephi lectulum amomi
Puluere spargentes, viola cumuletis utrumque.
Hymen ades, nec ades, hymen o hymen absque hymenaeo.
Vivite felices, animi coniungite amores,
Aetatem longos, optamus, carpite in annos.
Nobile coniugium, quod lustra per omnia dicent
Istius venient quotcumque in lumina vitae.
Hymen ades, nec ades, hymen o hymen absque hymenaeo.
Nascetur tamen illibata e coniuge proles,
Et nullo gravidata evadet semine mater,
Lactabuntque Deum lactentia pectora caelo,
Patris et accipiet nomen venerabile Ioseph.
Hymen ades, nec ades, hymen o hymen absque hymenaeo.