Latin
FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., ANNUNTIATIO., II. Ad mortales de nuntio.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 4.6.2
Unproofread scanNot analysed yet
RErum novarum, prosperarum, illustrium,
Percommodarum quos reficit auditio,
Huc aduolate, animisque sitientissimis
Bibitote res summe novas, summe inclitas,
Summe utiles, modisque multis prosperas,
Et quibus nihil mirum magis fieri queat.
Demissus e caelo iuvenis hominem supra
Augustus, et velamine micans aureo,
Intrat pudicae virginis penetralia,
Solusque solam affatus ut blandissime,
Partu daturam firmat aeternum Deum,
Tactus virilis nesciam penitissime.
O nuntium terrae, polo, ipsis manibus
Gratissimum. Quid nuntietur faustius?
Habes quod exspectando quam cupidissime
Virgo gemebas, quodque tot suspiriis
Spectare avebas. En Dei delabitur
Compar parenti filius; aperi sinum,
Pande gremium, praepara uterum, venit Deus.
Tu nunc eris parens parentis omnium.
Tempus legebas affuturum, quo sacer
Allapsus ora spiritus celssissima
Influeretque aluum virginis lectissimae,
Faceretque fetam conditore protinus.
Ipsum hunc videre, matrem et ipsam cernere,
Felicem, et humanis solutam legibus,
Illius et dare osculum vestigiis
Totis avebas scilicet praecordiis:
Nec dum tua tibi nota erat felicitas.
Optare nunc iam desine, et aperi sinum,
Pande gremium, praepara uterum, venit Deus.
Tu nunc eris parens parentis omnium.