Latin
FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., VISITATIO., II. Et unde hoc mihi, ut veniat mater domini mei ad me?
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 4.7.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUi me creavit, quique verbo condidit
Hunc orbis ingentem globum,
Dominus meus Deusque, rector omnium
Te concupivit, et tuam
Speciem adamavit, te sibi tabernaculum,
Matremque legit virginem.
Tua id licet tacitum habeat summissio,
Novi tamen divinitus.
Et signo id ipsum comprobat certissimo
Quam ventre porto sarcinam,
Nam gestiens infans hilarulis motibus
Adesse clamitat Deum.
Domina igitur mea, famulam quare tuam
Digna es ultro visere?
Tu sacrosancto facta mater pneumate
Accedis ad me sordidam?
Qua propter hunc viae laborem suscipis?
De te bene merui nihil.
Aetate ego, tu sed opibus longe es prior
Charismatum caelestium.
Haud digna sum aspectu tuo, nec quae tua
Premam osculo vestigia.
Erat mearum partium ad te currere,
Tibique gratularier.
Habere te pro dignitate non queo,
Et hoc dolet cordi meo.
Nam post eum, quem virgo fecunda paries,
Nil uspiam te dignius.