# Floridorum Libri Octo 4.8.1

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., PUERPERIUM apud BETHLEEM., I. Maria qualis, et quanta mater.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/4.8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/4.8.1

TOT myriades o sidera incolentium,
Quibusque prognatis humo, patria humus est,
Mirabilem miremur hanc puerperam,
Amplis vehentes praedicationibus.
Vigor potens cuncta, vigor implens omnia,
Pudoris absque labe, et absque vi, sacrum
Descendit in uterum: pavescunt viscera,
Tremunt et artus numinis praesentia.
Innupta nupta, nec viro umquam cognita,
Euadit, en, silente natura parens,
Editque nullis puerulum obstetricibus,
Vacatque parturientium cruciatibus:
Omnino clausis atque virginalibus,
Non aestimando filium dat gaudio,
Dei et suum (clamante ter io) filium.
Fluore lacteo sacra tument ubera,
Ubera puellae caelitus scatentia.
A quo ipsa condita est prius, eum parturit,
Et quo modo libet, tractat auctorem omnium.
O singularis feminae sublimitas.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
