Latin
FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., PUERPERIUM apud BETHLEEM.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 4.8.2
Unproofread scanNot analysed yet
QUod facis, puerum tuum,
Nec non et dominum tuum,
Sic faeno postium super
Procumbens venerare.
Vide ut caelituorum manus
Circumfusa, precatibus
Indulgens, puerum piis
Gestibus veneratur.
Sufficit, manibus leva:
Plorantem gremio accipe,
Atque hinc officii tui
Imple sedula partes.
Stringe hunc fasciolis age:
Cantillans face dormiat:
Lactis fonticulum exhibe:
Iunge basia iunge.