Latin
FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., PUERPERIUM apud BETHLEEM.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 4.8.5
Unproofread scanNot analysed yet
MAternitati, et Castimoniae prius
Erat duellum acerrimum.
Vixere discordes ab orbe condito,
Nec mutuum placabiles.
Eas tamen restituit in concordiam,
Sanctoque iunxit foedere
Regina divum, dum pudoris integra
Fit mater admirabilis.
Nunc ergo charis lusitant amplexibus,
Reciprocantes oscula.
Quid virgine ista apparuit fecundius?
Quid hac Parente castius?