Latin
FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., LUSTRATIO., II. Gratulatio.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 4.9.2
Unproofread scanNot analysed yet
RUrsum gaudia, Diva, gaudeamus.
Haec lux fert tibi proprios honores,
Dat novam tibi claritudinemque:
Dum grandaevus, et inclitus sacerdos
Praesago canit ore te, tuumque
Quod pignus geris expianda tecum.
Nam palam Deus esse nuntiatur
Novella haec soboles, et ipsa mater.
Ob os inde tuum suos cateruae
Obuertunt oculos, nec intuendo
Explentur. Quis enim Dei parentem
Tanto lumine fulgidam iuventae,
Vultu sidera et ipsa provocantem
Cernendo satur esse possit unquam?