# Floridorum Libri Octo 4.9.2

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER QVARTUS, QUI ET PRIMUS DE VIRGINE MATRE., LUSTRATIO., II. Gratulatio.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/4.9.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/4.9.2

RUrsum gaudia, Diva, gaudeamus.
Haec lux fert tibi proprios honores,
Dat novam tibi claritudinemque:
Dum grandaevus, et inclitus sacerdos
Praesago canit ore te, tuumque
Quod pignus geris expianda tecum.
Nam palam Deus esse nuntiatur
Novella haec soboles, et ipsa mater.
Ob os inde tuum suos cateruae
Obuertunt oculos, nec intuendo
Explentur. Quis enim Dei parentem
Tanto lumine fulgidam iuventae,
Vultu sidera et ipsa provocantem
Cernendo satur esse possit unquam?

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
