# Floridorum Libri Octo 5-3

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER QUINTUS, QUI ET SECUNDUS DE VIRGINE MATRE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/5-3

TE cantare solent sacri Portae:
Te tonant quoque Rhetores diserti,
Ore hi magniloquo, rotundo at illi,
Nec laudando queunt modum invenire.
Ego te cano voculis duabus
Perquam magnificeque, regieque,
Ni sententia fallit, aut fefellit.
MATER ALTITONANTIS. Hocce totum est,
Quod nec plurima turba scriptitantum
Longis est potis explicare chartis.
QUid dulcius virginibus est tandem? nihil,
Quid matribus honoratius tandem? nihil.
Maria virgo, et omnium dux virginum:
Maria mater, et omnium matrum caput.
Hac ergo virgine nihil usquam dulcius.
Hac matre nihil exstabit usquam honestius.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
