Latin
FLORIDORUM LIBER QUINTUS, QUI ET SECUNDUS DE VIRGINE MATRE.
Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo 5-4
Unproofread scanNot analysed yet
DEvenire nos ad illum
Virgo per te fas siet,
Qua duce ad nos ipse venit,
Saeculorum conditor.
Perque temet consequamur
Illius clementiam,
Qui per ipsam te subivit
Sponte nostram miseriam.
Te per ipsam nos receptet,
Per quam eum nos cepimus.
Tua apud illum integritasque
Nostra minuat crimina,
Multitudinemque tollat
Copiosa caritas.
Eia fecundos meritorum
Praestet tua fecunditas.
NAtura quod recusat,
Quod usus ipse nescit,
Quod nulla mens prehendit,
Quod sidera obstupescunt,
Quod terra contremiscit,
Quod omnia reverentur,
Vis, Christiane, dicam?
VIRGO, DEIQVE MATER.