# Floridorum Libri Octo 5-4

Iacobus Pontanus, Floridorum Libri Octo, FLORIDORUM LIBER QUINTUS, QUI ET SECUNDUS DE VIRGINE MATRE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/5-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/iacobus-pontanus/floridorum-libri-octo/5-4

DEvenire nos ad illum
Virgo per te fas siet,
Qua duce ad nos ipse venit,
Saeculorum conditor.
Perque temet consequamur
Illius clementiam,
Qui per ipsam te subivit
Sponte nostram miseriam.
Te per ipsam nos receptet,
Per quam eum nos cepimus.
Tua apud illum integritasque
Nostra minuat crimina,
Multitudinemque tollat
Copiosa caritas.
Eia fecundos meritorum
Praestet tua fecunditas.
NAtura quod recusat,
Quod usus ipse nescit,
Quod nulla mens prehendit,
Quod sidera obstupescunt,
Quod terra contremiscit,
Quod omnia reverentur,
Vis, Christiane, dicam?
VIRGO, DEIQVE MATER.

---

Iacobus Pontanus, FLORIDORUM LIBRI OCTO. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/pontanusflorida_1.xml.
